- LEGATORIA
- LEGATORIAProv. apud Spartian. in Alex. a Proconsulari distinguitur. Cum enim provincias Aug. Partitus esset, ex iis, quae populo assignatae sunt, duae Proconsulares. Africa nempe et Asia decem Praetoriae dicebantur, enumeratae Strab. l. 17. reliquas omnes sibi Caesar retinuit ac regendas suscepit; et in eas quidem modo Consulares viros mittebat, qui Legati Consulares et interdum Consulares nude; modo Praetorios, qui Legati pro Praetore, vocati sunt: modo Equites, qui Praesidum atque Procur atorum nomine, minutis provinciis praeerant: cum Consulares, qui populi provincias regebant, Proconsules dicerentur. Sed pro arbitrio suo Impp. provinciarum iura administrationes saepe mutabant, et quae Populi erant, suas esse volebant, suas autem Populo transcribebant; sicque de Consularibus Proconsulares et contra: de Praesidalibus Praetorias et de Praetoriis Praesidales faciebant. Quod et in Italiae administratione Hadrianum Imp. fecisse, qui, novâ administrationis formâ institutâ, Consulares (sub. Legatos) quatuor per omnem Italiam Iudices constituit, docet Spartian. Hi Legati, ad arbitrium Caesaris in Caesarianas provincias ibant et ad eiusdem arbitrium revocabantur: at Impp. aevo, qui Proconsules erant, sortiebantur provincias more modoque antiquitus Romanis cognito et post peractum tempus Magistratûs provinciâ decedebant. Sed et Caesar in provinciis suis Praetorios plerumque iure Consulari esse iubebat; quo pacto Consulares dicebantur, qui Consules numquam fuissent: uti Plinius Caecinus. Legatus Aug. pro Praetore in prov. Ponti Consulari potestate, dicitur in vet. Inscr. Atque id sub posterioribus Impp. passim obtinuit. Idem et in Populi provinciis fiebat, nam Praetorii plerumque iure Consulari in Praetorias provincias mittebantur a Senatu, qui et Proconsules dicebantur. Unde Suet. in Aug. l. 36, 37, et 52. cum inter Populi provincias etiam Praetoriae essent, Proconsulares tamen omnes vocat: et apud Hist. Aug. Scriptores aliquot locis, Proconsulares, Legatoriae et Praesidales tantum memorantur: Pro consularium nomine, quae Populi essent, intelligentes; Legatoriarum vero, quae Caesaris, tam sc. Consulares, quam Praetorias etc. Vide Salmas. ad Spartian. Idem ad Trebell. Pollion. in Censorino. Praetorium alicuius provinciae Caesarianaesemper Legatum Praetorium, aut Legatum pro Praetore, aut etiam Propraetorem, Legatum vero Consularem. Consularem simpliciter illius provinciae appellari consuevisse: post Constantium autem nullos amplius Praetorios Legatos Aug. sed omnes Consulares, dictos esse addit, vide quoque infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.